Prose Header


Sanator

by Antonio Bellomi

translation by Valeria Bellazzi

all’originale italiana
to the English translation


Cum Ungor, equo vectus, in miserum vicum ingressus est, statim mortis foetorem percepit. Sextus suus sensus igitur in eo iterum non fefellit, quod eum induxerat ad suum exiguum commeatum detinendum a primo miliario ut sequeretur tenuum quod percepisset vestigium.

Ei facile fuit inveniri tugurium, quod mortis advenientis foetor paulatim acerbior fiebat. Vicus constabat septem aut octo tuguriis, stramento atque luto constructis, ante quae senes puerique torpidi sedebant, oculis languidis. Adulti non apparebant: haud dubie viri venabantur et mulieres demetebant bacas ac radices.

In limine, unde foetor mortis exhalabat, nemo erat; cum Ungor sustulit infectam pellem quae vestibulum tugurii tegebat, in interiore parte modo virum ac mulierem vidit, proclinati ad lectulum frondibus factum supra quem puella iacebat non maior quam septem annos nata.

Parvula colore exsangue erat, qui praenuntiabat mortem imminentem. Suum pectum excavatum se aegre levabat et omnis spiritus ab ea immensum laborem exigebat. Terribilis parvuli cordis conatus qui conabar si posset pugnare pugnam desperatam ut superaret vita.

Ungor gemitum de pectore ducit. Quot pueros in huiusmodi angustias viderat? Iam eorum numerum amiserat. Quae olim uberrima planities frugifera fuerat nunc vastum atque apertum spatium erat quod a mortuis viventibus colebatur.

Et nunc illa puella quoque, ut antea tam multi, cessura erat veneno nubium veneficorum tabidorumque quae caelum corrumpebant. Puella oculos compressos habebat, sed cum Ungor, vagulus sanator, illius tetigisset brachium, palpebrae nictaverunt, quasi perfusae vi electrica.

Parvulae parentes eum conspexerunt oculis sine ullis iam lacrimis neque unum verbum dixerunt. Animum iamdiu dimiserant et ignotus quidam qui intraverat in eorum tugurium iis erat omnino simulacrum vacuum sine ulla significatione.

Puella non significavit aliquid in ea mutavisse, tamen Ungor intellexit res tota mutata esse.

“Cras bene valebit,” nuntiavit Ungor, rursus erigens apud lectulum. Suus sextus sensus, ille magnificus terribilisque, quem olim, subito, senserat se habere, fecerat ut Ungor animadvertisset auram mortiferam attenuatam, quae erat in tugurio, novumque effluvium salubrem vitae reminescentem, bene luctantis cum morbo ad valetudinem.

Certe puellam ad sanitatem reversuram atque superstitem futuram esse, sciebat Ungor sine ulla dubitatione; sed cum suos oculos in puellae parentium oculos convertisset, sensit eos ei fidem non habere et suspirium ex imo pectore duxit. Sic semper erat. Nemo ei credebat. Numquam. Usque ad posterum diem. Se iam absente, profecto ad novum vicum, ad novum infirmum. Ad novam valetudinem.

Inutile erat se manere in tugurio. Quae omnia facienda, ab eo facta erant. Nunc ei persequendum erat. Alii erant quibus eo opus erat, sua manu portentosa.

Egressus est in aperto, sub subrutilo coelo, legato extremi belli atomici. Nubes mortiferae se insequebantur in coelo, compulsae vento quodam qui eorum pondus distructionis mortisque dissipare non potebat.

Adpropinquavit ad equum suum, quem reliquerat ad palum vinctum, et inserturus erat pedem in stapedem ubi sensit suam manicam trahi.

“Domine...” eum vocavit parvula vox.

Erat puer sex annos natus, firmus crusculis et vultu vivido. Eorum oculi inter se occurrerunt.

Et Ungor sensit novam commotionem.

“Domine meus,” murmuravit. “Alius quoque.”

Non potebat errari. Parvulus habebat donum. Illud magnificum terribilisque donum quod permittebat vitam mortemque tribui. Donum quod in illo parvulo capite in inchoata condicione etiam erat, et quod colendum erat, sed quod quodam tempore, non longe, facturum erat novum sanatorem.

“Possumne venire tecum...” petivit puer. “Egomet, volo tangere gentes.”

Rursus Ungor secum ipse quaesivit quomodo pueri, qui donum habebant, natur_ peterent ab eo tutelam. Parvuli pueri etiam semper erant, at natur_ intellegebant eum esse sanatorem, et volebant, illi quoque, sic fieri, quamquam tamen nesciebant quid esset sanator. Quae arcana favilla inter eos prosiliebat?

Mysteriumne naturae resistentis exstinctioni hominis et quae in homine reperiebat suam salutem? Fortasse. Et quam multi, sicut ipse Ungor, eodem tempore vagabantur supra aerumnosam superficiem mundi?

Erant decem pueri quos iam collegerat et qui parvo commeatu persequebantur eum in eius peregrinationibus. Pueri qui habebant donum et cupiebant se comprehendere illam arcanam vim quae eos cruciabat et quam non intellegebant.

“Veni meco,” dixit. “Tu quoque factus erit sanator.”


Original copyright © 2007 by Antonio Bellomi
translation copyright © 2010 by Valeria Bellazzi

Home Page