Prose Header


Mysterium Infinitum

Antonio Bellomi



Corporis magnitudo ampla erat, sed non enormis. Longinqua iam tempora procedebat cursum secundum refertum nullis in nauticis tabulis, ut stella crinita cuius origo sicut finis ignota sunt. Erat corpus nigrum, ac ex metallo, nullum signum, nullam lucem effundens, nec ullam quamvis radiationem efflabat; simplex sidereus lapis videri potebat, sed non erat, quod alieno intellecto fabricatum erat. Nullus apparatus id propellebat, atqui per universum peragrabat velox prope tamquam lux, iactum ab initio a suis arcanis fabricatoribus praeter orbitam hyperbolicam numquam ad finem perventuram.

Concursus in hominum genus praevideri non potuerat.

* * *

Pater Oneis in angustiis erat in amplo vestibulo Vaticano. Nimis mollis erat lectulus, et in exsquisito purpureo velluto, quo tectus erat, prope demersus videbatur. Ex tabulis a parietibus pendentibus, antiqui duodecim praelati eum observabant gravi vulto, tamquam eum rogare se cogitarent.

“Quid hic facis?” videbantur ei dicere “Tu, pusille, indigne orbis universi presbyter, quidnam Suae Sanctitati referre vis? Huc concurrit ipsa christianitatis essentia, hic est ubi excultae habentur. Ipse locus tibi alienus est.”

Leviter fores crepuerunt, inde patefactae sunt, et transiit media aetate sacerdos, oblongis oculis: dominus Abykaev, scriba Suae Sanctitatis Karim II, qui a Kazhakistan tertius erat pontifex.

“Sua Sanctitas mox te admittet,” aspere nuntiabit, sine ulla benevolentia.

“Vobis gratias ago,” demisse pater Oneis respondit, et capsulam ex metallo, ex nigro velluto involucro circumplicatam, quā multos iam menses se non seiungebat, fortiter manu strinxit.

Dominus Abykaev tacite eum inspexit, curiose conspiciens illum parvum presbyterum, qui omnes ordines ecclesiasticos perturbaverat, ut privatum sermonem cum Sancto Patre conferret, neque illius causam patefacere voluerat.

“Intellegis extra rationem esse hunc sermonem, quem praeter omnem consuetudinem tibi concessum est?” dixit, perfecta investigatione. “Neque, meā sententiā, tibi eum concedere oportuit,” acide arridens conclusit.

Dominus Abykaev se gradu depelli abhorrebat. Pontificis occupationes constituebat, et amplissimi romani cardinalis sollicitationes in se molestae fuerant. Sed, quamquam summam auctoritatem habebat, tamen huic rei eum obsequi postremo necesse fuerat.

Pater Oneis nihil dixit. Se esse beatum putabat quod sermo sibi concessus erat, totum perdere nolebat igitur inconsultā sententiā, quamquam magni laboris se tenere erat.

Dominus Abykaev oculos coniecit in horologium.

“Nunc me comitaberis,” superbe iussit. “Sanctus Pater te exspectat.”

* * *

Karim II Pontifex ad magnum scriptorium sedebat, supra quod nulla pagina erat. Vir admodum iuvenilis, quamvis septuagenarius, gravis ac canutus, paternam benevolentiam praestabat. Oculi severi erant, sed acerbitatem non significabant. Oculi erant viri qui tempus se perdere abhorrebat, cui magnum officium persequendum erat, ac qui nullum impedimentum interponere concedebat.

Eo pontifice, rationes permutaverunt, et nunc ecclesia manu stabile negotii domini regebatur. Vanae species atque ostentationes deletae fuerant et, cum multi a novis rebus vultos aversissent, iidem coacti fuerant ut sua capita demitterent et novum habitum assumerent.

Pontifex manum praebuit et Pater Oneis anulum osculavit. Non viro, sed symbolo obsequium fuit.

“Conside,” Karim II Pontifex benigne dixit. “Graves res tibi exponendas esse mihi relatum est. Cardinalis Ponzio firmissimus fuit. Quindecim momenta temporis mihi licet tibi concedere.”

“Mihi sufficit,” graviter Pater Oneis respondit. Consedit, dum capsula ex metallo in suo gremio permanebat.

Pontificis oculi in eam inciderunt, sed nihil dixit Karim II, alterum priore loco loqui exspectans.

“Ut vobis notum est, redeo ex inter astra navigatione in Canopi regione,” pater Oneis incepit. “Navis sacerdos sum... eram.”

Karim II Pontifex annuit tacitus, sed sui oculi caesii argutique clare significabant patrem Oneis procedere.

“Fuit navigatio omnino consueta,” persequit pater, “donec iter nostrum in aliquid ignotum aliena origine incurrit.”

“In aliquam navem astralem?” Pontifex quaesivit.

Pater Oneis umeros allevavit.

“Difficile dictu. Ovo simile, magnum et ex metallo erat, minore quam luce celeritate iactum, sed nullo manifesto apparatu motum. Hoc confirmatum est ubi sua celeritas radiis invertentibus frenata est usque ad cessationem. Ad artificium pertinentes singulas res non refero, quia nullius momenti nobis sunt. Inde in interiorem partem huius ovo similis corporis penetravimus, et vere nullum apparatum movendi reperimus. Aliena atque omnino ignota origine opus erat, et hanc solam capsulam continebat.”

Sic dixit, inde involucrum ex velluto detraxit et capsulam metallicam bicubitam, pedem latam altamque, supra scriptorium deposuit.

Karim II Pontifex ob illum subothodoxum gestum supercilium allevavit, sed dixit: “Prosequere.”

Pater Oneis capsulam cum veneratione permulsit.

“Haec sola capsula, comprehenditis. Alienum opus in universum iactum erat, celeritate paulum minore quam luce, praeter hyperbolicam orbitam quae paulatim longius id traxisset, quavis reversione interclusa, tantum ut hanc capsulam ex metallo contineret.”

“Mausoleum mihi in mentem veniret,” Pontifex inquit. “Ac reperistis, opinor, quid capsula contineret.”

Pater Oneis graviter adnuit.

“Certe. Eam aperire difficile non fuit. Operculum obsignatum erat, sed radius laseris id expedite aperuit.”

Aliquis ostium pulsavit, et dominus Abykaev caput protulit.

“Sanctitas, quindecim momenta temporis processerunt. Legatus Americanus vos exspectat.”

Karim II Pontifex manu abnuit.

“Nunc non possum. Aptas dilationis causas fingere oportet. Neque ullam intermissionem volo.”

“Tamen...” scriba opposuit.

“Fac quod dixi,” Pontifex aspere iussit, et in patrem Oneis oculos rursus fixit. In suis ipsis oculis vehemens lux fulgebat. “Procede.”

Dominus Abykaev in patrem Oneis oculos maligne convertit, inde ostium clausit et decessit.

“Quid erat in capsula?” Karim II quaesivit, et pater Oneis in angustiis fuit, quod Pontificem responsum in eius praecordiis iam intellexisse ei videbatur.

“Ossa,” respondit. “Tantummodo hominis ossa.”

Silentium, exspectationis gravatum, fuit.

“Procede,” Pontifex illum sollicitavit.

Pater Oneis iterum in angustiis fuit.

“In nave nullos ista ossa moverunt, ac mihi commissa sunt ut ea cremaret. Praecipue illis curae erat ut alienum opus perspiceretur.”

Presbyter paulum interquievit ac frontem tersit, quam leviter sudore madidam erat, quamvis conclave frigidum esset.

“Illo tempore otiosus eram. Praeter ceteras doctrinas, antiquis rebus studui, itaque ante cremationem aliquam investigationem efficere volui.”

Pontificis oculi acute intuebantur, itaque Pater Oneis prope procedere ausus non est.

“Ideo solitas investigationes effeci, ut definire possem si vere ossa hominis essent, illius sexum atque aetatem, ossium vetustatem...”

Vox fissa est.

“Sanctitas,” balbutivit, “hominis ossa erant, iuvenis, supplicio affecti triginta tres circa annos nati, abhinc duo milia quadrigentos annos, et...”

Pontificis vultus nunc maxime pallebat. “Et...”

Vox patris Oneis murmur facta est.

“Inde dubitatio in me nata est... sacrilega dubitatio, Sanctitas, et contuli DNA illorum ossium cum basi datorum meae privatae machinae computantis... atque congruentiam inveni cum DNA corporis residuorum sanctae reliquiae... Sacrae Sindonis...”

Pontifex oculos clausit, dum magnus dolor in suo vulto exoriebat.

“Nostri Domini ossa erat, Sanctitas,” pater Oneis murmuravit, inde sua vox angore stridit. “Nostri Domini ossa, quod autem fieri non potest, quia Dominus Noster die tertia resurrexit... Die tertia resurrexit,” iteravit, quasi machina loqueretur.

Pontifex aperuit oculos, infinitae maestitiae plenos.

“Animadvertis quid dicas?” flebile voce quaesivit. “Nostra cuncta religio ponit suum fundamentum in resurrectione, in Nostro Domino Jesu Christo, qui die tertia resurrexit et ad Caelum ascendit, ut cum Patre se coniungeret... certe non ut in alienum mausoleum abiret!”

Pater Oneis oculos demisit ac suas manus torsit.

“Quam ob rem omnia feci ut hunc sermonem haberem Vobiscum, Sanctitas. Miser presbyter sum, atque hoc pondus iusto maius mihi est. Aliud facere non possum quin in vestra certa veritate me committeam.”

Certa veritas, quae errare non potest... qualis dissimulatio, Karim II cogitavit. Inde experrectus est, et sui oculi transfixerunt patrem Oneis.

“Alicui inventum retulisti?”

Presbyter caput concussit. “Nemini.”

“Ac nemini id cognoscendum erit,” Pontifex vehementer dixit. “Me intellegis? Hoc secretum in perpetuum servare debes. Scio hoc tibi immane pondus futurum esse, dolorem quem diem ex die, annum ex annu patietur. Huiusmodi patefactio calamitates nobis evocaverit. Non modo ecclesiae fatum agitur, sed etiam nostrae civitatis ipsa constitutio.”

Pater Oneis adnuit.

“Nec quisquam ex me id cognoscet, fortiter dixit. “Obsequium vovi, et in animo habeo fidem servare, Sanctitas. Fiat voluntas Vestra.”

Karim II Pontifex surrexit et, scriptorio concursato, patrem Oneis amplexus est.

“Simul iunctim hanc crucem feremus,” submissa voce dixit.

* * *

Capsula gravis erat septuagenario viro, sed Karim II nullius comitatum voluerat, dum limen intrabat Vaticani reconditissimi loci, accurate abditi in terrae cavernis, cuius clavem soli Pontifices possidere, atque ad quem soli accedere poterant.

Ponderosa ac ferrata foris post eum clausa est, et senex Pontifex subito sensu molestae interclusionis affectus est, sed animum cepit et prosecutus est itinere ex metallo, usque ad parvulam cryptam quae in recessu erat.

Quivi supra longam ac rubram aram marmoream duodecim capsulae erant, variis figuris ac metallis, sed mensuris similes illā quam Pontifex habebat, et quam apud alias supra aram posuit.

Sui oculi morati sunt in eas, lacrimis pleni.

“Quod est, Domine,” dixit “tuum infinitum mysterium?”

Omnis capsula notabatur aurea lamina: Damasci 80 post Christum natum, Antiochiae 203, Lutetiae 1211, Maracandae 1512, aliaque huiusmodi, Boston 1996, Luna - Tycho crater 2050, usque ad postremam, vel potius paenultimam, Aldebaran IV 2324.

“Omnia tam mysteriosa sunt circa Te, Domine,” voce tremula dixit. “Resurrexisti et in Caelum ascendisti, sed Tua ossa inventa sunt variis aetatibus et in omne parte Orbi atque Universi. Atque omnia venta sunt ab eodem viro, qui crucifixus est abhinc duo milia quadrigentos annos. Ossa quorum DNA idem est quam id corporis residuorum Sacrae Sindoni, quae ex laboratorii pervestigationibus medievalis videtur. Sed quomodo fieri potest ut idem DNA Sindonis in prioribus ossibus sit? Ac quomodo fieri potest ut omnia haec ossa eadem sint ac sint etiam Domini Nostri Jesu Christi?”

Senex Pontifex genua flexit ac manus coniunxit.

“Vellem intellegere, Domine, me comprehendere cupio; sed tu manes mysterium quod cogitatione comprehendi non potest, ac sola Fides manet mihi ad me sustinendum.”

Post longum intervallum, ex Pontificis ore antiqua verba profluerunt: “Pater Noster qui es in coelis...”


Copyright © 2010 by Antonio Bellomi
translation © 2009 by Antonino Fazio, with Valeria Bellazzi

Home Page